earthly voyages

Poetry

Beach Body by Publius Ovidius Naso

Mane erat: egreditur tectis ad littus; & illum
Moesta locum repetit, de quo spectarat euntem,
Dumque moratus ibi; dumque, Hic retinacula solvit,
Hoc mihi discedens dedit oscula littore, dicit:
Dumque notata oculis reminiscitur acta, fretumque
Prospicit; in liquida spatio distante tuetur
Nescio quid, quasi corpus, aqua; primoque, quid illud
Esset, erat dubium. Postquam paulo appulit unda;
Et quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat;
Qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est;
Et, tanquam ignoto lachrymam daret, Heu, miser, inquit,
Quisquis es, & siqua est conjux tibi! fluctibus actum
Fit propius corpus. Quod quo magis illa tuetur,
Hoc minus, & minus est mentis. Iam iamque propinquae
Admotum terrae, iam quod cognoscere posset,
Cernit: erat conjux. Ille est, exclamat: & una
Ora, comas, vestem lacerat: tendensque trementes
Ad Ceyca manus, Sic, o carissime conjux,
Sic ad me, miserande, redis? ait. Adjacet undis
Facta manu moles: quae primas aequoris iras
Frangit; & incursus quae praedelassat aquarium.
Insilit huc: mirumque fuit potuisse; volabat:
Percutiensque levem modo natis aera pennis,
Stringebat summas ales miserabilis undas.

Comments are Closed